CABOTIA vulgo CHABOT

CABOTIA vulgo CHABOT
CABOTIA, vulgo CHABOT
familia in Gallia illustris. Cuius, ut ad fabulas non recurramus, quibus quidam Febran, sen Fridericus, Friderici I. Imperatoris ex Adriana sorore Affinis, familiae Auctor creditur; antiqua satis memoria occurrit, cum mentio inveniatur, Guilielmi Chabotii, ad A. C, 1040. In Theobaldi vero filiis, sub principium sculi XIII. tres lineae coeperunt, nempe in Theobaldo IV. Gerhardo et Sebrano: a quorum illo, domini de Rocbecer viere, sed non nisi ad duos gradus; ab isto, domini de la Motte Achard et de Raiz, exeunte saeculô XIV. exrincti; ab hoc, praeter dontinos de Chantemerle, orta est linea dominorum de la Greva: E quibus directa primogenitcrum successio defecit in Ludovico, post A. C. 1472. mortuo, et successione per sorores ad Castillonios, et Comineum devoluta. Patruus autem Ludovici Renaldus fuit Dn. de Iarnac, cuius fil. Iacobus, communis pater duarum linearum exstitit. Ex minori enim filio Philippo Dn. de Brion et Comite de Bezançois ac dein de Charny, Admirali Franciae, proveniunt reliqui illustres Comites huius nominis atque Marchiones de Mirebeau. Ex maiori vero Carolo, reliqui Barones et Comites de Iarnac descendunt, inter quos Henricus eminet, (fil. Caroli Chabotii de S. Gelais Dn. de Mucidan et S. Aulaye, ex Henrica de Lur) qui, herede Ducali Rohaneâ ductâ, illam successionem suae domui mtulit, Ducatus de Rohan et Principatus de Leon axiomare hinc infigms. Uxor eius itaque Margareta fuit Rohanea, (filia Honrici Ducis Rohanei et Principis Leonis exstincti A. C. 1638. ex Margaretha Bethunia) quibus nati sunt Ludovicus Rohaneo Chabotius Dux de Rohan, Viccdomes de Leon, Anna (uxor Francisci Rohanei Principis Soubisii) Margaretha (uxor Marchionis de Coaiquin) et Iohanna Pelagia. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil Europ. tom. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”